℣. Per signum crucis✠, de inimícis nostris ✠.
℟. Libéra nos, Deus noster ✠.
† In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
Domine Iesu, qui ineffabiles Cordis tui dulcedines ac divitias Ecclesiae
Sponsae tuae singulari dilectione aperire dignatus es: concede nobis
famulis tuis, ut gratiis caelestibus, ex hoc dulcissimo fonte manantibus,
ditare et recreari mereamur.
℟. Amen.
℣. Cor Iesu, flagrans amore nostri.
℟. Inflamma cor nostrum amore tui.
O divinum Cor Iesu, praesta, quaesumus, animabus purgantibus requiem
aeternam, morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam,
paganis fidei lucem, nobis nostrisque omnibus tuam benedictionem. Tibi ergo,
Cor Iesu piissimum, omnes has animas commendimus et pro ipsis tibi offerimus
omnia merita sacri Cordis tui.
℟. Amen.
℣. O Sacrum Cor Iesu, Patris voluntati obsequentissimum.
℟. Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus semper.
Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et
invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus
divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere
diligamus et a tua numquam laude cessemus.
℟. Amen.
(Hic morare ad Sacrum Cor petendum)
℣. O sacrum Cor Iesu, salutis nostrae sitientissimum.
℟. Revoca nos praevaricatores ad Cor, ut non moriamur in peccatis nostris.
Oremus. Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulnerato
peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largiri
dignaris; concede, quaesumus, ut illi devotum pietatis nostrae praestantes
obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eumdem
Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
No hay comentarios.:
Publicar un comentario
Nota: sólo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.